Hymns

Adeste, fideles, Laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem!
Natum videte, Regem angelorum

Venite, adoremus! (x2)
Venite, adoramus Dominum! (x2)

Aeterni Parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus,
Deum infantem, pannis involutum

Adoremus in aeternum 
Sanctissimum Sacramentum. (x2)

Laudate Dominum Omnes Gentes
Laudate Eum Omnes Populi

Quoniam confirmata est super nos misericordia eius
Et veritas Domini manet in aeternum.

Gloria Patri Et Filio et Spiritui Sancto
Sicut erat in Principio et Nunc et Semper
et in saecula saeculorum. Amen.

Alma Redemptoris Mater, 
quae pervia caeli Porta manes, 
et stella maris, succurre cadenti, Surgere qui curat, populo: 

tu quae genuisti, Natura mirante, 
tuum sanctum Genitorem
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab 
ore
Sumens illud Ave, peccatorum miserere.

Attende Domine, et miserere,
Quia peccavimus tibi.

Refrain:
Attende Domine, et miserere,
Quia peccavimus tibi.

Ad te Rex summe,
Omnium Redemptor,
Oculos nostros
Sublevamus flentes:
Exaudi, Christe,
Supplicantum preces.
Refrain

Dextera Patris,
Lapis angularis,
Via salutis,
Janua caelestis,
Ablue nostri
Maculas delicti.
Refrain

Rogamus, Deus,
Tuam majestatem:
Auribus sacris
Gemitus exaudi:
Crimina nostra
Placidus indulge.
Refrain

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, Benedicta tu 
In mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.

Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
Nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Ave verum Corpus natum, de Maria Virgine:
Vere passum, immolatum in cruce pro homine:
Cuius latus perforatum fluxit aqua et sanguine:
Esto nobis praegustatum mortis in examine.

O Iesu dulcis! O Iesu pie! O Iesu Fili Mariae. Amen

Ave, Maris Stella, Dei Mater alma,
Atque semper virgo, Felix coeli porta.

Sumens illud Ave, Gabrielis ore,
Funda nos in pace, Mutans Evae nomen.

Solve vincia reis, Profer lumen caecis,
Mala nostra pelle, Bona cuncta posce.

Monstra te esse Matrem, Sumat per te preces
Qui pro nobis natus, Tulit esse tuus.

Virgo singularis, Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos, Mites fac et castos.

Ave, Regina caelorum, Ave, Domina Angelorum:
Salve, radix, salve, porta, Ex qua mundo lux est orta:

Gaude, Virgo gloriosa, Super omnes speciosa,
Vale, o valde decora, Et pro nobis Christum exora.

V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

Christus Vincit, 
Christus Regnat,, Christus, Christus, Imperat
Concordi laetitia, Propulsa maestitia,
Mariae praeconia Recolat Ecclesia:
Virgo Maria.

Quae felici gaudio, Resurgente Domino,
Floriut et lilium: Vivum cernens Filium:
Virgo Maria.

Quam concentu parili Chori laudant coelici,
Et nos cum coelestibus, Novum melos pangimus;
Virgo Maria.

O Regina Virginum, Votis fave supplicum,
Et post mortis stadium, Vitae confer praemium
Virgo Maria.

Gloriosa Trinitas, Indivisa Unitas,
Ob Mariae merita, Nos salva per saecula:
Virgo Maria.

Cor Jesu, Caritatis Victima, venite adoremus (x2). 

Maiorem hac dilectionem nemo habet, 
Ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 

Christus pro nobis animam suam posuit, 
Et lavit nos a peccatis nostris in Sanguine suo.

Cor, arca legem continens Non servitutis veteris,
Sed gratiae, Sed veniae, Sed et misericordiae.

Cor sanctuarium novi Intemeratum foederis,
Templum vetusto sanctius, Velumque scissoutilius.

Te vulneratum caritas, Ictu patenti voluit,
Amoris invisibilis, Ut veneremur vulnera.

Hoc sub amoris symbol Passus cruenta et mystica,
Utrumque sacrificium Christus sacerdos obtulit.

Quis non amantem redamet? Quis non redemptus diligat,
Et Corde in isto seligat Aeterna tabernacula?

Decus Parenti, et Filio Sanctoque sit Spiritui,
Quibus potestas, gloria, Regnumque in omne est saeculum. Amen

Gregorian: Hallelujah, Hallelujah, Hallelujah 
Show unto us, O Lord, your mercy 
And grant us your saving help, hallelujah. 

Iesu, Rex admirabilis, Et triumphator nobilis,
dulcedo ineffabilis, Totus desiderabilis.

Iesu, dulcedo cordium, fons vivus, lumen mentium,
excedens omne gaudium, et omne desiderium.

Te nostra, Iesu, vox sonet, nostri te mores exprimant;
te corda nostra diligent, et nunc, et in perpetuum. Amen.

Inviolata, integra, et casta es Maria,
quae es effecta fulgida caeli porta. 

O Mater alma Christi carissima,
suscipe pia laudum praeconia.

Te nunc flagitant devota corda et ora,
nostra ut pura pectora sint et corpora.

Tu per precata dulcisona,
nobis concedas veniam per saecula.

O benigna! O Regina! O Maria,
quae sola inviolata permansisti.

Isti sunt agni novelli, qui annuntiaverunt Alleluia;
modo venerunt ad fontes; repleti sunt claritate, Alleluia, alleluia.

Ut iucundas cervus undas aestu-ans desiderat
Sic ad deum fortem vivum mens fidelis properas

O maria mater pia tu-um da subsidium
Quo vincamus et vivamus In terra viventium
Lauda Sion Salvatórem
Lauda ducem et pastórem In hymnis et cánticis.

Quantum potes, tantum aude:Quia major omni laude,
Nec laudáre súfficis.

In hac mensa novi Regis, Novum Pascha novæ legis,
Phase vetus términat.

Dogma datur Christiánis, Quod in carnem transit panis,
Et vinum in sánguinem.

Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est: 
Et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo:
Dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Suscepit, Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.

Sicut locutus est ad patres nostros, 
Abraham, et semini ejus in saecula.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Misericordias dornini In aeternum cantabo. 
In generationem et generationem 
Annuntiabo veritatem tuam in ore meo. 

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto 
sicut erat in principio, Et nunc, et semper,
Et in saecula saeculorum. Amen.

O sacrum convivium! in quo Christus sumitur:
Recolitur memoria passionis eius:
Mens impletur gratia:
Et futurae gloriae nobis pignus datur.

Alleluia.

O salutaris hostia,
Quae coeli panis ostium:
Bella premunt hostilia,
Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria,
Qui vitam sine termino
Nobis donet in patria.
Amen.

Oremus pro Pontifice nostro Benedicte;
Dominus conservet eum, et vivificet eum,
Et beatum faciat eum in terra,
Et non tradat eum in animam inimicorum ejus.

V/- Tu es Petrus
R/- Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 

Or 

V/- Constituit eum Dominum domus suae
R/- Et principem omnis possessionis suae.

Deus, omnium fidelium pastor et rector, famulum tuum N., quem pastorem Ecclesiae tuae praeesse voluisti, propitius respice: da ei, quaesumus, verbo et exemplo, quibus praeest, proficere: ut ad vitam, una cum grege sibi credito, perveniat sempiternam. Per Christum, Dominum nostrum.

R/- Amen.

Panis Angelicus fit panis hominum;
Dat panis coelicus figuris terminum:
O res mirabilis! manducat Dominum
Pauper, servus, et humilis.

Te trina Deitas unaque poscimus,
Sic nos tu visita, sicut te colimus;
Per tuas semitas duc nos quo tendimus,
Ad lucem quam inhabitas.
Amen.

Parce Domine, parce populo tuo:
ne in aeternum irascaris nobis.

Parce Domine, parce populo tuo:
ne in aeternum irascaris nobis.

Parce Domine, parce populo tuo:
ne in aeternum irascaris nobis.
Regina coeli laetare, alleluia, laetare, alleluia:
Quia quem meruisti portare, alleluia, alleluia,
Resurrexit sicut dixit. Alleluia, alleluia
Ora pro nobis, pro nobis Deum.
Alleluia, alleluia, alleluia.

Featured Advertisers

Copyright © 2026 ChurchLeaf. All right reserved.

LegalTerms of UsePrivacy Policy